PILARIUS Scarabaeus

PILARIUS Scarabaeus
PILARIUS Scarabaeus
qui pedibus fimum subigit et in pilas cogit, quas et pedibus volutat, βυλλαρὸς Graecis. Soli apud Aegyptios sacer, et propter hunc scarabaei omnes in Deos relati fuêre, Plin. l. 30. c. 11. Ideo autem id ab iis factum, quod Solem velut imitans pilam, h. e. σφαιροειδες χῆμα, ab oriente in occidentem assidue volutet, vide Orum Apollinem et Porphyrium. Βυλλαρὸς autem hic scarabaeus dictus est, a verbo βύλλειν, quod idem est ac νάξαι, et fullonum proprium, quorum est pedibus argutari et addensare: unde et fullo scarabaei genus quoddam apud Plinium, albis guttis, licet alium a pilario faciat. Vide Salmas. ad Solin. p. 438. et supra Fullo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”